- TRABEA
- I.TRABEApoeta, cui inter Comicos octavus locus assignatur. Huius meminit Cicer. l. 4. Tusc. c. 31. Ita enim de eo Sedigitus, l. de Poetis, apud A. gellium, l. 15. c. 24.In sexto sequitur hos loco Terentius,Turpilius septimum, Trabea octavum obtinet,Nonô locô esse facile facio Luscium,Decimum addo causâ antiquitatis Ennium.Floruisle videtur, iisdem temporibus, quibus Attilius, quem inter Comicos quintô locô Sedigitus numerat; nimirum circa annum Urb. Cond. 622. De illo sic Cicero, de Finib. l. 2. c. 4. Nam et ille, inquit, apud Trabeam voluptatem animi Laetitiam nimium dicit: Eiusque versus multos adfert in Tuscul. Quaestion. Vide Iac. Oiselium IC. Notis in Gell. de Trabea vero, vestis genere, Salmasium quoque ad Vopisc. in Carino, c. 20. ut et in Saturnino.II.TRABEAvestis veteribus usitatae et quidem togae genus. Adinstar praetextae fuit, non in una solum ora, sed per totum purpurae fasciis, virgisque latioribus, velut trabibus transversis distincta, unde ei nomen: Non quod ex pluribus purpureis pannis assutis constaret, sed, ut Turnebus docet, intextis, ut nempe subtemen purpureum; stamen album vel coccineum eslet. Sueton. l. de genere vestium, apud Servium, ad illudIpse Quirinali trabeâ, cinctuque Gabinô:tria Trabearum statuit genera: Diis sacratum quod erat tantûm de purpura; Regium, quod er at purpureum, cui tamen album immixtum: Tertium Augurale de purpura et coco. Eas initiô Regum fuisle tradit Plinius, l. 8. c. 48. mox peculiares Equitum Rom. fuêre, cum scil. Idibus Iuliis transveherentur, ex Q. Fabii instituto, ut tradit Val. Max. l. 2. c. 1. Malê cum paludamento confunditur a Scholiaste Ciceronis. In funere Germanici atratam in municipiis plebem, Equites trabeatos inducit Tacitus, l. 3. Annal. c. 2. non quod trabea vestis funerum propria fuerit, sed, ut advertit Lipsius, quod ad augendam funeris pompam veste sollemni Equites usi sunt. Toga picta quoque, quam Imperatores Consulibus dedêre, trabea dicta est. Trabeae inventorem Florus, l. 1. c. 5. Tarquinium Priscum facit, alii ad Romulum eius originem referunt. Certe Numam trabeâ usum esse Cedrenus refert. Hinc Trabeatus: Unde fabulae trabeatae, a C. Melisso Augusti Bibliothecae praefecto, editae. Vide Octav. Ferrarium de re Vestiar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.